Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

“si in sua quisque nostrum matre familiae, Quirites, ius et maiestatem viri retinere instituisset, minus cum universis feminis negotii haberemus;

nunc domi libertas nostra impotentia muliebri hic quoque in foro obteritur et calcatur, et, quia singulas non continuimus,

universas horremus. equidem fabulam et fictam rem ducebam esse, virorum omne genus in aliqua insula coniuratione muliebri ab stirpe sublatum esse;

ab nullo genere non summum periculum est, si coetus et concilia et secretas consultationes esse sinas. atque ego vix statuere apud animum meum possum, utrum peior ipsa res an peiore exemplo agatur;

quorum alterum ad nos consules reliquosque magistratus, alterum ad vos, Quirites, magis pertinet. nam utrum e re publica sit necne id, quod ad vos fertur, vestra

140
existimatio est, qui in suffragium ituri estis;

haec consternatio muliebris, sive sua sponte sive auctoribus vobis, M. Fundani et L. Valeri, facta est, dubie ad culpam magistratuum pertinens, nescio, vobis, tribuni, an consulibus magis sit deformis:

vobis, si feminas ad concitandas tribunicias seditiones iam adduxistis; nobis, si, ut plebis quondam, sic nunc mulierum secessione leges accipiendae sunt.