Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

difficilius bellum in Turdetania praetori P. Manlio Celtiberi mercede exciti ab hostibus, sicut ante dictum est, faciebant. itaque eo consul accersitus litteris praetoris legiones duxit.

ubi eo venit, castra separatim Celtiberi et Turdetani habebant. cum Turdetanis extemplo levia proelia incursantes in stationes eorum Romani facere semperque victores ex quamvis temere coepto certamine abire.

ad Celtiberos in colloquium tribunos militum ire consul atque iis trium condicionum electionem ferre iubet,

si transire ad Romanos velint et duplex stipendium accipere, quam quantum a Turdetanis pepigissent;

alteram, si domos abire, publica fide accepta, nihil eam rem noxiae futuram, quod hostibus se Romanorum iunxissent;