Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

difficilius bellum in Turdetania praetori P. Manlio Celtiberi mercede exciti ab hostibus, sicut ante dictum est, faciebant. itaque eo consul accersitus litteris praetoris legiones duxit.

ubi eo venit, castra separatim Celtiberi et Turdetani habebant. cum Turdetanis extemplo levia proelia incursantes in stationes eorum Romani facere semperque victores ex quamvis temere coepto certamine abire.

ad Celtiberos in colloquium tribunos militum ire consul atque iis trium condicionum electionem ferre iubet,

si transire ad Romanos velint et duplex stipendium accipere, quam quantum a Turdetanis pepigissent;

alteram, si domos abire, publica fide accepta, nihil eam rem noxiae futuram, quod hostibus se Romanorum iunxissent;

tertiam, si utique bellum placeat, diem locumque constituant, ubi secum armis decernant. a Celtiberis dies ad consultandum petita.

concilium immixtis Turdetanis habitum magno cum tumultu;

eo minus decerni quicquam potuit. cum incerta bellum an pax cum Celtiberis essent, commeatus tamen haud secus quam in pace ex agris castellisque hostium Romani portabant, deni saepe munimenta eorum, velut communi pacto commercio, privatis indutiis ingredientes.

consul ubi hostis ad pugnam elicere nequit, primum praedatum sub signis aliquot expeditas cohortis in agrum integrae regionis ducit,

deinde audito, Saguntiae Celtiberum omnis sarcinas impedimentaque

157
relicta,

eo pergit ducere ad oppugnandum. postquam nulla moventur re, persoluto stipendio non suis modo sed etiam praetoris militibus relictoque omni exercitu in castris praetoris ipse cum septem cohortibus ad Hiberum est regressus.