Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sed in consule ea vis animi atque ingenii fuit, ut omnia maxima minimaque per se adiret atque ageret nec cogitaret modo imperaretque,

quae in rem essent, sed pleraque ipse per se transigeret nec in quemquam gravius severiusque quam in semet ipsum imperium exerceret,

parsimonia et vigiliis et labore cum ultimis militum certaret nec quicquam in exercitu suo praecipui praeter honorem atque haberet.

difficilius bellum in Turdetania praetori P. Manlio Celtiberi mercede exciti ab hostibus, sicut ante dictum est, faciebant. itaque eo consul accersitus litteris praetoris legiones duxit.

ubi eo venit, castra separatim Celtiberi et Turdetani habebant. cum Turdetanis extemplo levia proelia incursantes in stationes eorum Romani facere semperque victores ex quamvis temere coepto certamine abire.

ad Celtiberos in colloquium tribunos militum ire consul atque iis trium condicionum electionem ferre iubet,

si transire ad Romanos velint et duplex stipendium accipere, quam quantum a Turdetanis pepigissent;

alteram, si domos abire, publica fide accepta, nihil eam rem noxiae futuram, quod hostibus se Romanorum iunxissent;

tertiam, si utique bellum placeat, diem locumque constituant, ubi secum armis decernant. a Celtiberis dies ad consultandum petita.

concilium immixtis Turdetanis habitum magno cum tumultu;

eo minus decerni quicquam potuit. cum incerta bellum an pax cum Celtiberis essent, commeatus tamen haud secus quam in pace ex agris castellisque hostium Romani portabant, deni saepe munimenta eorum, velut communi pacto commercio, privatis indutiis ingredientes.