Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

is terror obiectus hosti rem metu equitum inclinatam aequavit; tamen adeo turbati erant dextrae alae pedites equitesque, ut quosdam consul manu ipse reprenderit verteritque in hostem.

ita et quamdiu missilibus pugnatum est, anceps pugna erat, et iam ab dextra parte, unde terror et fuga coeperat, aegre Romanus restabat;

ab sinistro cornu et a fronte urgebantur barbari et cohortes a tergo instantes pavidi respiciebant.

ut emissis soliferreis phalaricisque gladios strinxerunt, tum velut redintegrata est pugna. non caecis ictibus procul ex vulnerabantur, sed pede collato tota in virtute ac viribus spes erat.

fessos iam suos consul ex secunda acie subsidiariis cohortibus in pugnam inductis accendit.

nova acies facta; integri recentibus telis fatigatos adorti hostis primum acri impetu velut cuneo perculerunt, deinde dissipatos in fugam averterunt; effuso per agros cursu castra repetebantur.

ubi omnia fuga completa vidit Cato, ipse ad secundam legionem, quae in subsidio posita erat, revehitur et signa proferri plenoque gradu ad castra hostium oppugnanda succedere iubet.

si quis extra ordinem avidius procurrit, et ipse interequitans sparo percutit et tribunos centurionesque castigare iubet.

iam castra oppugnabantur, saxisque et sudibus et omni genere telorum summovebantur a vallo Romani. ubi recens admota legio est, tum et oppugnantibus animus crevit,

et infensius hostes pro vallo pugnabant. consul omnia oculis perlustrat, ut, qua minima vi resistatur, ea parte irrumpat. ad sinistram portam infrequentis videt; eo secundae legionis principes hastatosque inducit.

non sustinuit impetum eorum statio, quae portae apposita erat; et ceteri, postquam intra vallum hostem vident, ipsi castris exuti signa armaque abiciunt.

caeduntur in portis, suomet ipsi agmine in arto haerentes. secundani terga hostium caedunt, ceteri castra diripiunt.

154

Valerius Antias supra quadraginta milia hostium caesa eo die scribit; Cato ipse, sane detrectator laudum suarum, multos caesos ait, numerum non adscribit.

tria eo die laudabilia fecisse putatur, unum, quod circumducto exercitu procul navibus suis castrisque, ubi spem nusquam nisi in virtute haberent, inter medios hostes proelium commisit.

alterum, quod cohortes ab tergo hostibus obiecit; tertium, quod secundam legionem ceteris omnibus effusis ad sequendos hostes pleno gradu sub signis compositam instructamque subire ad portam castrorum iussit.