The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

consul, ubi satis, quod in speciem fuit, ostentatum est, revocari ex navibus milites iubet;

ipse, cum iam id tempus anni appeteret, quo geri res possent, castra hiberna tria milia passuum ab Emporiis posuit. inde per occasiones nunc hac parte, nunc illa modico praesidio castris relicto praedatum milites in hostium agros ducebat.

nocte ferme proficiscebantur, ut et quam longissime a castris procederent et inopinantis opprimerent. et exercebat ea res novos milites, et hostium magna vis excipiebatur; nec iam egredi extra munimenta castellorum audebant.

ubi satis ad hunc modum et suorum et hostium animos est expertus, convocari tribunos praefectosque et equites omnis et centuriones iussit.

“tempus” inquit, “ saepe optastis, venit, quo vobis potestas fieret virtutem vestram ostendendi. adhuc praedonum magis quam

152
bellantium militastis more;

nunc iusta pugna hostes cum hostibus conferetis manus; non agros inde populari, sed urbium opes exhaurire licebit.

patres nostri in Hispania Carthaginiensium et imperatores et essent, ipsi nullum in ea militem haberent tamen addi hoc in foedere voluerunt, ut imperii sui Hiberus fluvius esset finis;

nunc cum duo praetores consul, cum tres exercitus Romani obtineant, Carthaginiensium decem iam prope annis nemo in his provinciis sit, imperium nobis citra Hiberum amissum est.

hoc armis et virtute reciperetis oportet et nationem rebellantem magis temere quam constanter bellantem iugum, quo se exuit, accipere rursus cogatis.”

in hunc modum maxime adhortatus pronuntiat se nocte ad castra hostium ducturum. ita ad corpora curanda dimissi.