Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

duos ex legatis Bilistagi atque Ilergetibus nuntiare ea iubet;

filium reguli comiter habendo et muneribus apud se retinet. legati non ante profecti, quam impositos in naves milites viderunt; id pro haud dubio iam nuntiantes non suos modo sed etiam hostis fama Romani auxilii adventantis impleverunt.

consul, ubi satis, quod in speciem fuit, ostentatum est, revocari ex navibus milites iubet;

ipse, cum iam id tempus anni appeteret, quo geri res possent, castra hiberna tria milia passuum ab Emporiis posuit. inde per occasiones nunc hac parte, nunc illa modico praesidio castris relicto praedatum milites in hostium agros ducebat.

nocte ferme proficiscebantur, ut et quam longissime a castris procederent et inopinantis opprimerent. et exercebat ea res novos milites, et hostium magna vis excipiebatur; nec iam egredi extra munimenta castellorum audebant.

ubi satis ad hunc modum et suorum et hostium animos est expertus, convocari tribunos praefectosque et equites omnis et centuriones iussit.

“tempus” inquit, “ saepe optastis, venit, quo vobis potestas fieret virtutem vestram ostendendi. adhuc praedonum magis quam

152
bellantium militastis more;