The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

et illo quidem die sic sine responso dimissi. consulem nocte, quae insecuta

151
est, anceps cura agitare; nolle deserere socios,

nolle minuere exercitum, quod aut moram sibi ad dimicandum aut in dimicando periculum adferre posset.

stat sententia non minuere copias, ne quid interim hostes inferant ignominiae;

sociis spem pro re ostentandam censet; saepe vana pro veris, maxime in bello, valuisse, et credentem se aliquid auxilii habere, perinde atque haberet, ipsa fiducia et sperando atque audendo servatum.

postero die legatis respondet, quamquam vereatur, ne suas vires eas commodando minuat, tamen se illorum temporis ac periculi magis quam sui rationem habere.

denuntiari militum parti tertiae ex omnibus cohortibus iubet, ut cibum, quem in naves imponant, mature coquant, navesque in diem tertium expediri iussit.

duos ex legatis Bilistagi atque Ilergetibus nuntiare ea iubet;

filium reguli comiter habendo et muneribus apud se retinet. legati non ante profecti, quam impositos in naves milites viderunt; id pro haud dubio iam nuntiantes non suos modo sed etiam hostis fama Romani auxilii adventantis impleverunt.