Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

media acies, quae propior dextrum cornu erat, stabat spectaculo velut nihil ad se pertinentis pugnae intenta.

phalanx, quae venerat agmen magis quam acies aptiorque itineri quam pugnae, vixdum in iugum evaserat.

in hos incompositos Quinctius, quamquam pedem referentes in dextro cornu suos cernebat, elephantis prius in hostem actis impetum facit, ratus partem profligatam cetera tracturam.

non dubia res fuit; extemplo terga vertere Macedones, terrore primo bestiarum aversi.

et ceteri quidem hos pulsos sequebantur; unus e tribunis militum ex tempore capto consilio, cum viginti signorum militibus, relicta ea

101
parte suorum, quae haud dubie vincebat, brevi dextrum cornu hostium aversum invadit.

nullam aciem ab tergo adortus non turbasset; ceterum ad communem in tali re trepidationem accessit,