The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

laetior res quam pro successu pugnae nuntiata, cum alii super alios recurrentes ex proelio clamarent fugere pavidos Romanos,

invitum et et dicentem temere fieri, non locum sibi placere, non tempus, perpulit, ut educeret omnes copias in aciem.

idem et Romanus, magis necessitate quam occasione pugnae inductus, fecit. dextrum cornu elephantis ante signa instructis in subsidiis reliquit; laevo cum omni levi armatura in hostem vadit,

simul admonens cum iisdem Macedonibus pugnaturos, quos ad Epiri fauces, montibus fluminibusque saeptos, victa naturali difficultate locorum expulissent acieque expugnassent,

cum iis, quos P. Sulpicii prius ductu obsidentes in Eordaeam aditum vicissent; fama stetisse, non viribus Macedoniae regnum; eam quoque famam tandem evanuisse.

iam perventum ad suos in ima valle stantes erat, qui adventu exercitus imperatorisque pugnam renovant impetuque facto rursus avertunt hostem.

Philippus cum caetratis et cornu dextro peditum, robore Macedonici exercitus, quam vocabant, prope cursu ad hostem vadit;

Nicanori, ex purpuratis uni, ut cum reliquis copiis confestim sequatur, imperat.

primo, ut in iugum evasit, et iacentibus ibi paucis armis corporibusque hostium

100
eo loco fuisse pulsosque inde Romanos et prope castra hostium vidit, ingenti gaudio est elatus.

mox refugientibus suis et terrore verso paulisper incertus, an in castra reciperet copias, trepidavit;

deinde ut adpropinquabat hostis, et praeterquam quod caedebantur aversi nec, nisi defenderentur, servari poterant ne ipsi quidem in tuto iam receptus erat,

nondum adsecuta parte suorum periculum summae rerum facere, equites levemque armaturam, qui in proelio fuerant,

dextero in cornu locat, caetratos et Macedonum phalangem hastis positis, quarum longitudo impedimento erat, gladiis rem gerere iubet.

simul ne facile perrumperetur acies, dimidium de fronte demptum introrsus porrectis ordinibus duplicat, ut longa potius quam lata acies esset; simul et densari ordines iussit, ut vir viro, arma armis iungerentnr.