Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Philippus maturandi itineris causa,

post imbrem nubibus in terram demissis nihil deterritus, signa ferri iussit; sed tam densa caligo occaecaverat diem, ut neque signiferi viam signa milites cernerent, agmen ad incertos clamores vagum velut errore nocturno turbaretur.

supergressi qui Cynoscephalae vocantur, relicta ibi firma peditum equitumque posuerunt castra.

Romanus eisdem ad Thetideum castris cum se tenuisset, exploratum tamen, ubi hostis esset, decem turmas equitum et mille pedites misit monitos, ut ab insidiis, quas dies obscurus apertis quoque locis tecturus esset,

praecaverent. ubi ventum ad insessos est, pavore mutuo iniecto velut torpentes quieverunt; dein nuntiis retro in castra ad duces missis, ubi primus terror ab necopinato visu consedit, non diutius certamine abstinuere.

principio a paucis procurrentibus lacessita pugna est, deinde subsidiis tuentium pulsos aucta. in qua cum haudquaquam pares Romani alios super alios nuntios ad ducem mitterent premi sese,