The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Philippus maturandi itineris causa,

post imbrem nubibus in terram demissis nihil deterritus, signa ferri iussit; sed tam densa caligo occaecaverat diem, ut neque signiferi viam signa milites cernerent, agmen ad incertos clamores vagum velut errore nocturno turbaretur.

supergressi qui Cynoscephalae vocantur, relicta ibi firma peditum equitumque posuerunt castra.

Romanus eisdem ad Thetideum castris cum se tenuisset, exploratum tamen, ubi hostis esset, decem turmas equitum et mille pedites misit monitos, ut ab insidiis, quas dies obscurus apertis quoque locis tecturus esset,

praecaverent. ubi ventum ad insessos est, pavore mutuo iniecto velut torpentes quieverunt; dein nuntiis retro in castra ad duces missis, ubi primus terror ab necopinato visu consedit, non diutius certamine abstinuere.

principio a paucis procurrentibus lacessita pugna est, deinde subsidiis tuentium pulsos aucta. in qua cum haudquaquam pares Romani alios super alios nuntios ad ducem mitterent premi sese,

quingenti equites et duo milia peditum, maxime Aetolorum, cum duobus tribunis militum propere missa rem inclinatam restituerunt,

versaque fortuna Macedones laborantes opem regis per implorabant. rex, ut qui nihil minus illo die propter effusam caliginem quam proelium expectasset, magna parte hominum omnis generis pabulatum missa aliquamdiu inops consilii trepidavit;

deinde, postquam nuntii instabant,

99
et iam iuga montium detexerat nebula, et in conspectu erant Macedones in tumulum maxime editum inter alios compulsi loco se magis quam armis tutantes,

committendam rerum summam in discrimen ratus, ne partis indefensae iactura fieret,

Athenagoram, ducem mercede militantium, cum omnibus praeter Thracas auxiliis et equitatu Macedonum Thessalorum mittit.

eorum adventu depulsi ab iugo Romani non ante restiterunt, quam in planiorem vallem perventum est.

ne effusa detruderentur fuga, plurimum in Aetolis equitibus praesidii fuit. is longe tum optimus eques in Graecia erat; pedite inter finitimos vincebantur.