The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Quinctius ad Thebas Phthioticas castra cum movisset, spem nactus per Timonem, principem civitatis, prodi urbem cum paucis equitum levisque armaturae ad muros successit.

ibi adeo frustrata spes est, ut non certamen modo cum erumpentibus, sed periculum quoque atrox subiret, ni castris exciti repente pedites equitesque in tempore subvenissent.

et postquam nihil conceptae temere spei succedebat, urbis quidem amplius temptandae in praesentia conatu abstitit;

ceterum satis gnarus iam in Thessalia regem esse, nondum comperto, quam in regionem venisset, milites per agros dimissos vallum caedere et parare iubet.

vallo et Macedones et Graeci usi sunt, sed usum nec ad commoditatem ferendi nec ad ipsius munitionis firmamentum aptaverunt;

nam et maiores et magis ramosas arbores caedebant, quam quas ferre cum armis miles posset, et cum castra his ante obiectis saepsissent, facilis molitio eorum valli erat.

nam et quia rari stipites magnarum arborum eminebant multique et validi rami praebebant, quod recte manu caperetur, duo aut summum tres iuvenes conixi arborem unam evellebant,

qua evulsa portae instar extemplo

97
patebat , nec in promptu erat, quod obmolirentur.

leves et bifurcos plerosque et trium aut plurimum quattuor ramorum vallos caedit, ut et suspensis ab tergo armis ferat pluris simul apte miles;

et ita densos offigunt inplicantque ramos, ut neque quis cuiusque palmae stipes, neque quae cuiusque stipitis palma sit, pervideri possit;

et adeo acuti aliusque per alium inmissi rami locum ad inserendam manum non relincunt,

ut neque prehendi, quod trahatur, neque trahi, cum inter se rami vinculum in praebeant, possit; et, si evulsus forte est unus, nec loci multum aperit, et alium reponere perfacile est.