Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et nunc litteras nuntiosque ab eo ad Antiochum et Aetolos missos, consiliaque inita inpellendae ad defectionem Carthaginis, nec alio eum quam ad Antiochum regem profectum; quieturum eum, antequam bellum toto orbe terrarum concisset;

id ei non debere impune esse, si satisfacere Carthaginienses populo Romano vellent eorum sua voluntate nec publico consilio factum esse:

Carthaginienses responderunt, quidquid aecum censuissent Romani, facturos esse.

Hannibal prospero cursu Tyrum pervenit exceptusque a conditoribus Carthaginis, ut ab altera patria, vir tam clarus omni genere honorum, paucos moratus dies Antiochiam navigat.

ibi profectum iam regem in Asiam cum audisset filiumque eius sollemne ludorum ad Daphnen celebrantem convenisset, comiter ab eo exceptus nullam moram navigandi fecit.

Ephesi regem est consecutus, fluctuantem adhuc animo incertumque de Romano bello;

sed haud parvum momentum ad animum eius moliendum adventus Hannibalis fecit. Aetolorum quoque eodem tempore alienati ab societate Romana animi sunt, quorum legatos Pharsalum et Leucadem et quasdam alias civitates ex primo foedere repetentis senatus ad T. Quinctium reiecit.

138

lex Oppia, quam C. Oppius tribunus plebis bello Punico de finiendis matronarum cultibus tulerat, cum magna contend. tione abrogata est, cum Porcius Cato auctor fuisset, ne ea lex aboleretur. is in Hispaniam profectus bello, quod Emporii orsus est, citeriorem Hispaniam pacavit. T. Quintius Flami. ninus bellum adversus Lacedaemonios et tyrannum eoruM Nabidem prospere gestum data his pace, qualem ipse volebat, liberatisque Argis, qui sub dicione tyranni erant, finivit. rel praeterea in Hispania et adversus Boios et Insubres Gallog feliciter gestae referuntur. senatus tunc primum secretus a populo ludos spectavit. id ut fieret, Sex. Aelius Paetus et C. Cornelius Cethegus censores intervenerunt cum indignatione plebis. coloniae plures deductae sunt. M. Porcius Cato de Hispania triumphavit. T. Quintius Flamininus, qui Philippum Macedonum regem et Nabidem Lacedaemoniorum tyrannum vicerat Graeciamque omnem liberaverat, ob hanc rerum ge. starum multitudinem triduo triumphavit. legati Carthaginien. sium nuntiaverunt Hannibalem, qui ad Antiochum confugerat bellum cum eo moliri. temptaverat autem Hannibal per Aristonem Tyrium sine litteris Carthaginem missum ad bellandum Poenos concitare.

inter bellorum magnorum aut vixdum finitorum aut imminentium curas intercessit res parva dictu, sed quae studiis in magnum certamen excesserit.

M. Fundanius et L. Valerius tribuni plebi ad plebem tulerunt de Oppia lege abroganda.

tulerat

139
C. Oppius tribunus plebis Q. Fabio Ti. Sempronio consulibus, in medio ardore Punici belli, ne qua mulier plus semunciam auri haberet neu vestimento versicolori uteretur neu iuncto vehiculo in urbe oppidove aut propius inde mille passus nisi sacrorum publicorum causa veheretur.

M. et P. Iunii Bruti tribuni plebis legem Oppiam tuebantur nec se abrogari passuros aiebant; ad suadendum dissuadendumque multi nobiles prodibant;

Capitolium turba hominum faventium adversantiumque legi complebatur. matronae nulla nec auctoritate nec verecundia nec imperio virorum contineri limine poterant, omnis vias urbis aditusque in forum obsidebant viros descendentis ad forum orantes, ut florente re publica, crescente in dies privata omnium fortuna matronis quoque pristinum ornatum reddi paterentur.

augebatur haec frequentia mulierum in dies; nam etiam ex oppidis conciliabulisque conveniebant.

iam et praetoresque et alios magistratus adire et rogare audebant; ceterum minime exorabilem alterum utique consulem, M. Porcium Catonem, habebant, qui pro lege, quae abrogabatur, ita disseruit: