Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et nunc litteras nuntiosque ab eo ad Antiochum et Aetolos missos, consiliaque inita inpellendae ad defectionem Carthaginis, nec alio eum quam ad Antiochum regem profectum; quieturum eum, antequam bellum toto orbe terrarum concisset;

id ei non debere impune esse, si satisfacere Carthaginienses populo Romano vellent eorum sua voluntate nec publico consilio factum esse:

Carthaginienses responderunt, quidquid aecum censuissent Romani, facturos esse.

Hannibal prospero cursu Tyrum pervenit exceptusque a conditoribus Carthaginis, ut ab altera patria, vir tam clarus omni genere honorum, paucos moratus dies Antiochiam navigat.

ibi profectum iam regem in Asiam cum audisset filiumque eius sollemne ludorum ad Daphnen celebrantem convenisset, comiter ab eo exceptus nullam moram navigandi fecit.

Ephesi regem est consecutus, fluctuantem adhuc animo incertumque de Romano bello;

sed haud parvum momentum ad animum eius moliendum adventus Hannibalis fecit. Aetolorum quoque eodem tempore alienati ab societate Romana animi sunt, quorum legatos Pharsalum et Leucadem et quasdam alias civitates ex primo foedere repetentis senatus ad T. Quinctium reiecit.