The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Hannibal postquam, vectigalia quanta terrestria maritimaque essent et in quas res erogarentur, animadvertit, et quid eorum ordinarii rei publicae usus consumerent,

quantum peculatus averteret, omnibus residuis pecuniis exactis, tributo privatis remisso satis locupletem rem publicam fore ad vectigal praestandum Romanis pronuntiavit in contione et praestitit promissum.

tum vero ii, quos paverat per aliquot annos publicus peculatus, velut bonis ereptis, non furtorum manubiis extortis infensi et irati Romanos in Hannibalem, et ipsos causam odii quaerentis, instigabant.

ita diu repugnante P. Scipione Africano, qui parum ex dignitate populi Romani esse ducebat subscribere odiis accusatorum Hannibalis

et factionibus Carthaginiensium inserere publicam auctoritatem nec satis habere bello vicisse Hannibalem, nisi velut accusatores calumniam in eum iurarent ac nomen deferrent,

tandem pervicerunt, ut legati Carthaginem mitterentur, qui ad senatum eorum arguerent Hannibalem cum Antiocho rege consilia belli faciendi inire.

legati tres missi, Cn. Servilius, M. Claudius Marcellus, Q. Terentius

136
Culleo. qui cum Carthaginem venissent, ex consilio inimicorum Hannibalis quaerentibus causam adventus dici iusserunt,

venisse se ad controversias quae cum Masinissa rege Numidarum Carthaginiensibus essent, dirimendas.

id creditum vulgo; Hannibalem se peti ab Romanis non fallebat et ita pacem Carthaginiensibus datam esse, ut inexpiabile bellum adversus se unum maneret.

itaque cedere tempori et fortunae statuit; et praeparatis iam ante omnibus ad fugam, obversatus eo die in foro avertendae suspicionis causa, primis tenebris vestitu forensi ad portam cum duobus comitibus ignaris consilii est egressus.