Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ut in singulos annos iudices legerentur, neu quis biennium continuum iudex esset. ceterum quantam eo facto ad plebem inierat gratiam, tantum magnae partis principum offenderat animos.

adiecit et aliud, quo bono publico sibi proprias simultates irritavit.

vectigalia publica partim neglegentia dilabebantur, partim praedae ac divisui et principum quibusdam et magistratibus erant, et pecunia, quae in stipendium Romanis suo quoque anno penderetur, deerat, tributumque grave privatis inminere videbatur.

Hannibal postquam, vectigalia quanta terrestria maritimaque essent et in quas res erogarentur, animadvertit, et quid eorum ordinarii rei publicae usus consumerent,

quantum peculatus averteret, omnibus residuis pecuniis exactis, tributo privatis remisso satis locupletem rem publicam fore ad vectigal praestandum Romanis pronuntiavit in contione et praestitit promissum.

tum vero ii, quos paverat per aliquot annos publicus peculatus, velut bonis ereptis, non furtorum manubiis extortis infensi et irati Romanos in Hannibalem, et ipsos causam odii quaerentis, instigabant.

ita diu repugnante P. Scipione Africano, qui parum ex dignitate populi Romani esse ducebat subscribere odiis accusatorum Hannibalis

et factionibus Carthaginiensium inserere publicam auctoritatem nec satis habere bello vicisse Hannibalem, nisi velut accusatores calumniam in eum iurarent ac nomen deferrent,