Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

iudicum ordo Carthagine ea tempestate dominabatur, eo maxime, quod iidem perpetui iudices erant.

res, fama vitaque omnium in illorum potestate erat. qui unum eius ordinis offendisset, omnis adversos habebat, nec accusator apud infensos iudices deerat.

horum in tam inpotenti regno — neque enim civiliter nimiis opibus utebantur — praetor factus Hannibal vocari ad se quaestorem iussit.

quaestor id pro nihilo habuit; nam et adversae factionis erat et, quia ex quaestura in iudices, potentissimum ordinem, referebatur, iam pro futuris mox opibus animos gerebat.

enimvero indignum id ratus Hannibal viatorem ad prendendum quaestorem misit subductumque in contionem non ipsum

135
quam ordinem iudicum, prae quorum superbia atque opibus nec leges quicquam essent nec magistratus,

accusavit. et ut secundis auribus accipi orationem animadvertit et infimorum quoque libertati gravem esse superbiam eorum, legem extemplo promulgavit pertulitque,

ut in singulos annos iudices legerentur, neu quis biennium continuum iudex esset. ceterum quantam eo facto ad plebem inierat gratiam, tantum magnae partis principum offenderat animos.

adiecit et aliud, quo bono publico sibi proprias simultates irritavit.