The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

L. Valerius Flaccus et M. Porcius Cato consules idibus Martiis, quo die magistratum inierunt de provinciis cum ad senatum rettulissent, patres censuerunt,

quoniam in Hispania tantum glisceret ut iam consulari et duce et exercitu opus esset placere consules Hispaniam citeriorem Italiamque provincias aut comparare inter se aut sortiri;

utri Hispania provincia evenisset, eum duas legiones et quindecim milia socium Latini nominis et octingentos equites secum portare et naves longas viginti ducere;

alter consul duas scriberet legiones; iis Galliam obtineri provinciam satis esse fractis proximo anno Insubrum Boiorumque

Cato Hispaniam, Valerius Italiam est sortitus. praetores deinde provincias sortiti, C. Fabricius Luscinus urbanam, C. Atinius Labeo peregrinam, Cn. Manlius Volso Siciliam, Ap. Claudius Nero Hispaniam ulteriorem, P. Porcius Laeca Pisas, ut ab tergo Liguribus esset; P. Manlius in Hispaniam citeriorem adiutor consuli datus.

T. Quinctio suspectis non solum Antiocho et Aetolis, sed iam etiam Nabide, Lacedaemoniorum tyranno, prorogatum in annum imperium est, duas legiones ut haberet. in eas si quid supplementi opus esset, consules scribere et mittere in Macedoniam iussi.

Ap. Claudio praeter legionem, quam Q. Fabius habuerat, duo milia peditum et ducentos equites novos ut scriberet, permissum.

par numerus peditum equitumque novorum et P. Manlio in citeriorem Hispaniam decretus et legio eadem,

quae fuerat sub Q. Minucio praetore, data. et P. Porcio Laecae ad circa Pisas decem milia peditum

133
et quingenti equites ex Gallico exercitu decreti. in Sardinia prorogatum imperium Ti. Sempronio Longo.