Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tres ex his condemnati sunt; ex eorum multaticia pecunia aedem in insula fecerunt.

ludi plebei per biduum instaurati, et epulum fuit ludorum causa.

L. Valerius Flaccus et M. Porcius Cato consules idibus Martiis, quo die magistratum inierunt de provinciis cum ad senatum rettulissent, patres censuerunt,

quoniam in Hispania tantum glisceret ut iam consulari et duce et exercitu opus esset placere consules Hispaniam citeriorem Italiamque provincias aut comparare inter se aut sortiri;

utri Hispania provincia evenisset, eum duas legiones et quindecim milia socium Latini nominis et octingentos equites secum portare et naves longas viginti ducere;

alter consul duas scriberet legiones; iis Galliam obtineri provinciam satis esse fractis proximo anno Insubrum Boiorumque