Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

inde profectum eum ad capita quae vocant Sari fluminis foeda tempestas adorta prope cum omni classe demersit. multae fractae, multae eiectae naves, multae ita haustae mari, ut nemo in terram enaverit.

magna vis

131
ibi interiit, non remigum modo militumque ignotae turbae sed etiam insignium regis amicorum.

collectis reliquiis naufragii, cum res non in eo essent, Cyprum temptaret, minus opulento agmine, quam profectus erat, Seleuciam rediit. ibi subduci navibus iussis — iam enim et hiems instabat — ipse in hiberna Antiochiam concessit. in hoc statu regum erant res.

Romae eo primum anno tresviri epulones facti C. Licinius Lucullus tribunus plebis, qui legem de creandis iis tulerat, et P. Manlius et P. Porcius Laeca. iis triumviris item ut pontificibus lege datum est togae praetextae habendae ius.

sed magnum cum omnibus sacerdotibus eo anno fuit quaestoribus urbanis, Q. Fabio Labeoni et L. Aurelio.

pecunia opus erat, quod ultimam pensionem pecuniae in bellum collatae persolvi placuerat privatis.