Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

acceptae ad Aoum flumen in angustiis cladi ter a Macedonum phalange ad Atracem vi pulsos Romanos opponebat.

et illic

96
insessas fauces Epiri non tenuissent, primam culpam fuisse eorum, qui neglegenter custodias servassent,

secundam in ipso certamine levis armaturae mercennariorumque militum; Macedonum vero phalangem et tunc stetisse et loco aequo iustaque pugna semper mansuram invictam.

decem et sex milia militum haec fuere, robur omne virium eius regni. ad hoc duo milia caetratorum, quos peltastas appellant, Thracumque et Illyriorum — Trallis est nomen genti — par numerus,

bina milia erant, et mixti ex pluribus gentibus mercede conducti auxiliares mille ferme et quingenti et duo milia equitum. cum iis copiis rex opperiebatur.

Romanis ferme par numerus erat; copiis tantum, quod Aetoli accesserant, superabant.

Quinctius ad Thebas Phthioticas castra cum movisset, spem nactus per Timonem, principem civitatis, prodi urbem cum paucis equitum levisque armaturae ad muros successit.

ibi adeo frustrata spes est, ut non certamen modo cum erumpentibus, sed periculum quoque atrox subiret, ni castris exciti repente pedites equitesque in tempore subvenissent.

et postquam nihil conceptae temere spei succedebat, urbis quidem amplius temptandae in praesentia conatu abstitit;

ceterum satis gnarus iam in Thessalia regem esse, nondum comperto, quam in regionem venisset, milites per agros dimissos vallum caedere et parare iubet.

vallo et Macedones et Graeci usi sunt, sed usum nec ad commoditatem ferendi nec ad ipsius munitionis firmamentum aptaverunt;

nam et maiores et magis ramosas arbores caedebant, quam quas ferre cum armis miles posset, et cum castra his ante obiectis saepsissent, facilis molitio eorum valli erat.