Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

aequum censebant; nam quod ad eas civitates attineret,

quas a Philippo possessas Antiochus per occasionem, averso Philippo in Romanum bellum, intercepisset, id vero ferendum non esse, Romanos per tot annos terra marique tanta pericula ac labores exhausisse, Antiochum belli praemia habere.

sed ut in Asiam adventus eius dissimulari ab Romanis tamquam nihil ad eos pertinens potuerit, quid? quod iam etiam in Europam omnibus navalibus terrestribusque copiis transierit, quantum a bello aperte Romanis indicto abesse? illum quidem, etiam si in Italiam traiciat, negaturum; Romanos autem non expectaturos, ut id posset facere.

adversus ea Antiochus mirari se dixit Romanos tam diligenter inquirere, quid regi Antiocho faciundum aut quousque terra marique progrediundum fuerit,

ipsos non cogitare Asiam nihil ad se pertinere, nec magis illis inquirendum esse, quid Antiochus in Asia, quam Antiocho, quid in Italia populus Romanus faciat.

quod ad Ptolomaeum attineat, cui ademptas civitates querantur, sibi cum Ptolomaeo et amicitiam esse, et id agere, ut brevi etiam adfinitas

130
iungatur.

ne ex Philippi quidem adversa spolia ulla se petisse aut adversus Romanos in traiecisse; sed qua Lysimachi quondam regnum fuerit, quo victo omnia, quae illius fuissent, iure belli Seleuci facta sint, existimare suae dicionis esse.

occupatis maioribus suis rerum aliarum cura primo quaedam ex iis Ptolomaeum, inde et Philippum usurpanda aliena possessionis causa tenuisse.

Chersonesus quidem et proxima Thraciae, quae circa Lysimachiam sint, quem dubitare, quin Lysimachi fuerint? ad ea recipienda in antiquum ius venisse et Lysimachiam deletam Thracum impetu de integro condere, ut Seleucus filius sedem regni habeat.

his disceptationibus per dies aliquot habitis rumor sine ullo satis certo auctore allatus de morte Ptolomaei regis,

ut nullus exitus inponeretur sermonibus, effecit. nam et dissimulabat pars utraque se audisse, et L. Cornelius, cui legatio ad duos reges, Antiochum Ptolomaeumque, mandata erat, spatium modici temporis ad conveniendum Ptolomaeum petebat,

ut, priusquam moveretur aliquid in nova possessione regni, praeveniret in Aegyptum, et Antiochus suam fore Aegyptum, si occupasset, censebat.

itaque dimissis Romanis relictoque Seleuco filio cum terrestribus copiis ad restituendam,

ut instituerat, Lysimachiam ipse omni classe navigat Ephesum, legatis ad Quinctium missis, qui ad fidem faciendam nihil novaturum regem de societate agerent. oram Asiae legens pervenit in Lyciam, Patarisque cognito vivere Ptolomaeum navigandi quidem in Aegyptum omissum consilium est;

Cyprum nihilo minus petens, cum Chelidoniarum promunturium superasset, paulisper seditione remigum est retentus in Pamphylia circa Eurymedontem amnem.