Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum rex gratias quoque se acturum diceret, si quid,

quod in rem suam esset, expromeret, magno opere ei suasit, quoniam pacem impetrasset, ad societatem petendam mitteret Romam legatos, ne,

si quid Antiochus moveret, expectasse et temporum opportunitates captasse ad rebellandum videri posset.

ad Tempe Thessalica Philippus est conventus. qui cum se missurum extemplo legatos respondisset,

Cornelius Thermopylas, ubi frequens Graeciae statis diebus esse solet conventus — Pylaicum appellant — ,

venit; Aetolos praecipue monuit, constanter et fideliter in amicitia populi Romani permanerent.

Aetolorum principes alii leniter questi sunt, quod non idem erga suam gentem Romanorum animus esset post victoriam,

qui in bello fuisset, alii ferocius incusarunt exprobraruntque non modo vinci sine Aetolis Philippum, sed ne transire quidem in Graeciam Romanos potuisse.

adversus ea respondere, ne in altercationem excederet res, cum supersedisset Romanus, omnia eos aequa impetraturos, si Romam misissent, dixit. itaque ex auctoritate eius decreti legati sunt. hunc finem bellum cum Philippo habuit.

cum haec in Graecia Macedoniaque et Asia gererentur, Etruriam infestam prope coniuratio servorum fecit.

ad quaerendam opprimendamque M’. Acilius Glabrio praetor, cui inter civis peregrinosque iurisdictio obtigerat, cum una ex duabus legione urbana est missus, alios * * alios iam congregatos pugnando vicit;

ex his multi occisi, multi capti; alios verberatos crucibus adfixit, qui principes fuerant, alios dominis restituit.