Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nec praesens tantummodo effusa est laetitia, sed per multos dies gratis et cogitationibus et sermonibus renovata:

esse aliquam in terris gentem,

quae sua inpensa, suo labore ac periculo bella gerat pro libertate aliorum nec hoc finitimis aut propinquae vicinitatis hominibus aut terris continentibus iunctis praestet,

sed maria traiciat, ne quod toto orbe terrarum iniustum imperium sit, ubique ius, fas, lex potentissima sint.

una voce praeconis liberatas omnis Graeciae atque Asiae urbes; hoc spe concipere audacis animi fuisse, ad effectum adducere et virtutis et fortunae ingentis.

secundum Isthmia Quinctius et decem legati legationes regum gentiumque audivere.

primi

124
omnium regis Antiochi vocati legati sunt. iis fere, quae Romae egerant, verba sine fide iactantibus nihil iam perplexe,

ut ante, cum dubiae res incolumi Philippo erant, sed aperte denuntiatum ut excederet Asiae urbibus, quae Philippi aut Ptolomaei regum fuissent, abstineret liberis civitatibus neu quam lacesseret armis: et in pace et in libertate esse debere omnis ubique Graecas urbes.

ante omnia denuntiatum, ne in Europam aut ipse transiret aut copias traiceret.

dimissis regis legatis conventus civitatum gentiumque est haberi coeptus; eoque maturius peragebatur, quod decreta decem legatorum in civitates nominatim pronuntiabantur.

Orestis — Macedonum ea gens est — , quod primi ab rege defecissent suae leges redditae. Magnetes et Perrhaebi et Dolopes liberi quoque pronuntiati.