The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

omnibus Graeciae civitatibus hanc pacem adprobantibus soli Aetoli decretum decem legatorum clam mussantes carpebant:

litteras inanis vana specie libertatis adumbratas esse; cur enim alias Romanis tradi urbes nec nominari eas, alias nominari et sine traditione liberas iuberi esse,

nisi quod, quae in Asia sint, liberentur, longinquitate ipsa tutiores, quae in Graecia sint, ne nominatae quidem intercipiantur, Corinthus et Chalcis et Oreus cum Eretria et Demetriade?

nec tota ex vano criminatio erat. dubitabatur enim de Corintho et Chalcide et Demetriade, quia in senatus consulto, quo missi decem legati ab urbe erant, ceterae Graeciae atque Asiae urbes dubie liberabantur,

de iis tribus urbibus legati, quod rei publicae postulassent, id e re publica fideque sua facere ac statuere iussi erant.

Antiochus rex erat, quem transgressurum in Europam, cum primum

122
ei vires suae satis placuissent, non dubitabant; ei

opportunas ad occupandum patere urbes nolebant. ab Elatia profectus Quinctius Anticyram cum decem legatis, inde Corinthum traiecit. ibi consilia de libertate Graeciae dies prope totos in concilio decem legatorum agitabantur.

identidem Quinctius liberandam omnem Graeciam, si Aetolorum linguas retundere, si veram caritatem ac maiestatem apud omnis nominis Romani vellent esse,

si fidem facere ad liberandam Graeciam, non ad transferendum a Philippo ad se imperium sese mare traiecisse.

nihil contra ea de libertate urbium alii dicebant; ceterum ipsis tutius esse manere paulisper sub tutela praesidii Romani quam pro Philippo Antiochum dominum accipere.

postremo ita decretum est: Corinthus redderetur Achaeis, ut in Acrocorintho tamen praesidium esset; Chalcidem ac Demetriadem retineri, donec cura de Antiocho decessisset.