Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eas quoque enim placere liberas esse; de Cianorum libertate Quinctium Prusiae, Bithynorum

121
scribere, quid senatui et decem legatis placuisset;

captivos transfugasque reddere Philippum Romanis et omnis tectas tradere praeter quinque et regiam unam inhabilis prope magnitudinis, quam sedecim versus remorum agebant;

ne plus quinque milia armatorum haberet neve elephantum ullum; bellum extra Macedoniae fines ne iniussu senatus gereret;

mille talentum daret populo Romano, dimidium praesens,

pensionibus decem annorum. Valerius Antias quaternum milium pondo argenti vectigal in decem annos impositum regi tradit; Claudius in annos triginta quaterna milia pondo et ducena, in praesens milia pondo.

idem nominatim adiectum scribit, ne cum Eumene Attali filio — novus is rex erat — bellum gereret.

in haec obsides accepti, inter quos Demetrius Philippi filius. adicit Antias Valerius Attalo absenti Aeginam insulam elephantosque dono datos,

et Rhodiis Stratoniceam Cariaeque alias urbes, quas Philippus tenuisset; Atheniensibus insulas datas Parum, Imbrum, Delum, Scyrum.

omnibus Graeciae civitatibus hanc pacem adprobantibus soli Aetoli decretum decem legatorum clam mussantes carpebant:

litteras inanis vana specie libertatis adumbratas esse; cur enim alias Romanis tradi urbes nec nominari eas, alias nominari et sine traditione liberas iuberi esse,

nisi quod, quae in Asia sint, liberentur, longinquitate ipsa tutiores, quae in Graecia sint, ne nominatae quidem intercipiantur, Corinthus et Chalcis et Oreus cum Eretria et Demetriade?

nec tota ex vano criminatio erat. dubitabatur enim de Corintho et Chalcide et Demetriade, quia in senatus consulto, quo missi decem legati ab urbe erant, ceterae Graeciae atque Asiae urbes dubie liberabantur,

de iis tribus urbibus legati, quod rei publicae postulassent, id e re publica fideque sua facere ac statuere iussi erant.

Antiochus rex erat, quem transgressurum in Europam, cum primum

122
ei vires suae satis placuissent, non dubitabant; ei

opportunas ad occupandum patere urbes nolebant. ab Elatia profectus Quinctius Anticyram cum decem legatis, inde Corinthum traiecit. ibi consilia de libertate Graeciae dies prope totos in concilio decem legatorum agitabantur.