Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

id a Quinctio facile impetratum, non quia satis dignos eos credebat, sed quia Antiocho rege iam suspecto favor conciliandus nomini Romano apud civitates erat.

restitutis iis confestim apparuit, quam nulla inita apud Boeotos

118
gratia esset; nam ad Philippum legatos gratias ei pro redditis hominibus, perinde atque ipsis et Quinctio et Romanis id datum esset, miserunt et comitiis proximis Boeotarchen ob nullam aliam causam Brachyllem quendam,

quam quod praefectus Boeotorum apud regem militantium fuisset,

fecerunt praeteritis Zeuxippo et Pisistrato aliisque, qui Romanae societatis auctores fuerant.

id aegre et in praesentia hi passi et in futurum etiam metum cum ad portas prope sedente exercitu Romano ea fierent quidnam se futurum esse profectis in Italiam Romanis,

Philippo ex propinquo socios adiuvante et infesto iis, qui partis adversae fuissent?

dum Romana arma in haberent, tollere Brachyllem, principem fautorum regis, statuerunt.

et tempore ad rem capto, cum in publico epulatus reverteretur domum temulentus prosequentibus mollibus viris,

qui ioci causa convivio celebri interfuerant, ab sex armatis, quorum tres Italici, tres Aetoli erant, circumventus occiditur. fuga comitum et quiritatio facta et tumultus per totam urbem discurrentium cum luminibus;

percussores proxima porta evaserunt. luce prima contio frequens velut ex ante indicto aut voce praeconis convocata in theatro erat. palam ab suo comitatu et obscenis illis viris fremebant interfectum,

animis autem Zeuxippum auctorem destinabant caedis.