The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

praetores deinde provincias sortiti, L. Apustius Fullo urbanam iurisdictionem, M’. Acilius Glabrio inter civis et peregrinos, Q. Fabius Buteo Hispaniam ulteriorem,

Q. Minucius Thermus citeriorem, C. Laelius Ti. Sempronius Longus Sardiniam.

Q. Fabio et Q. Minucio, quibus Hispaniae provinciae evenerant; consules legiones singulas ex quattuor ab se scriptis,

quas videretur, ut darent decretum est et socium ac Latini

117
nominis quaterna milia peditum, trecenos equites; iique primo quoque tempore in provincias ire iussi.

bellum in Hispania quinto post anno motum est, quam simul cum Punico bello fuerat finitum.

priusquam aut hi praetores ad bellum prope quia tum primum suo nomine sine ullo Punico exercitu aut duce ad arma ierant, proficiscerentur, aut ipsi consules ab urbe moverent, procurare, ut adsolet, prodigia, quae nuntiabantur, iussi.

P. Villius eques Romanus in Sabinos proficiscens fulmine ipse equusque exanimati fuerant;

aedis Feroniae in Capenati de caelo tacta erat; ad Monetae duarum hastarum spicula arserant; lupus Esquilina porta ingressus, frequentissima parte urbis cum in forum decurrisset,

Tusco vico atque inde Cermalo per portam Capenam prope intactus evaserat. haec prodigia maioribus hostiis sunt procurata.