The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

secundum triumphum consularia comitia habita. creati consules L. Furius Purpurio et M.

Claudius Marcellus. praetores postero die facti Q. Fabius Buteo, Ti. Sempronius Longus, Q. Minucius Thermus, M’. Acilius Glabrio, L. Apustius Fullo, C. Laelius.

exitu ferme anni litterae a. T. Quinctio venerunt se signis conlatis cum rege Philippo in Thessalia pugnasse, hostium exercitum fusum fugatumque.

hae litterae prius in senatu a M. Sergio praetore, deinde ex auctoritate patrum in contione sunt recitatae et ob res prospere gestas in dies quinque supplicationes decretae.

brevi post legati et ab T. Quinctio et ab rege Philippo venerunt. Macedones deducti extra urbem in villam publicam, ibique eis locus et lautia praebita et ad aedem Bellonae senatus datus.

ibi haud multa verba facta, cum Macedones, quodcumque senatus censuisset, id regem facturum esse dicerent.

decem legati more maiorum, quorum ex consilio T. Quinctius imperator leges pacis Philippo daret, decreti, adiectumque, ut in eo numero legatorum P. Sulpicius et P. Villius essent, qui consules provinciam Macedoniam obtinuissent.

Cosanis † eo die postulantibus, ut sibi colonorum numerus augeretur,

mille adscribi iussi, dum ne quis in eo numero esset, qui post P. Cornelium et Ti. Sempronium consules hostis faisset.