Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

non tamen nec illum nec quemquam civem tantum gratia atque opibus valuisse, ut, cum sibi meritum triumphum inpetrasset, collegae eunden honorem inmeritum inpudenter petenti daret.

Q. Minucium in Liguribus levia proelia, vix digna dictu, fecisse, in Gallia magnum numerum militum amisisse.

nominabant etiam tribunos militum; T. Iuventium, Cn. Ligurium legionis quartae adversa pugna multis aliis viris fortibus, civibus ac sociis, cecidisse oppidorum paucorum ac vicorum falsas

et in tempus simulatas sine ullo pignore deditiones factas esse.

hae inter consules tribunosque altercationes tenuerunt, victique perseverantia tribunorum consules separatim rettulerunt.

C. Cornelio consensu decretus triumphus. et Placentini addiderunt favorem consuli,

gratias agentes commemorantesque obsidione sese ab eo plerique etiam, cum capti apud hostes essent, servitute exemptos.

Q. Minucius temptata tantum relatione, cum adversum omnem senatum videret, in monte Albano se triumphaturum et iure imperii consularis et multorum clarorum virorum exemplo dixit.

C. Cornelius de Insubribus Cenomanisque in magistratu triumphavit. multa militaria tulit, multa Gallica spolia captivis carpentis transvexit,

multi nobiles Galli ante currum ducti, inter quos quidam Hamilcarem,

ducem Poenorum, fuisse auctores sunt; ceterum magis in se convertit oculos Cremonensium Placentinorum. que colonorum turba, pilleatorum currum sequentium.

aeris tulit in triumpho ducenta triginta septem milia quingentos, argenti bigati undeoctoginta milia; septuageni aeris militibus divisi, duplex centurioni, triplex equiti.

Q. Minucius consul de Liguribus Boisque Gallis in monte Albano triumphavit. is triumphus, ut loco et fama rerum gestarum et, quod sumptum non erogatum ex aerario omnes sciebant, inhonoratior fuit, ita signis carpentisque et spoliis ferme aequabat

115
pecuniae etiam prope par summa fuit;

aeris tralata ducenta quinquaginta quattuor milia, argenti bigati quinquaginta tria milia et ducenti; militibus et equitibus idem in singulos datum, quod dederat collega.

secundum triumphum consularia comitia habita. creati consules L. Furius Purpurio et M.

Claudius Marcellus. praetores postero die facti Q. Fabius Buteo, Ti. Sempronius Longus, Q. Minucius Thermus, M’. Acilius Glabrio, L. Apustius Fullo, C. Laelius.

exitu ferme anni litterae a. T. Quinctio venerunt se signis conlatis cum rege Philippo in Thessalia pugnasse, hostium exercitum fusum fugatumque.

hae litterae prius in senatu a M. Sergio praetore, deinde ex auctoritate patrum in contione sunt recitatae et ob res prospere gestas in dies quinque supplicationes decretae.

brevi post legati et ab T. Quinctio et ab rege Philippo venerunt. Macedones deducti extra urbem in villam publicam, ibique eis locus et lautia praebita et ad aedem Bellonae senatus datus.

ibi haud multa verba facta, cum Macedones, quodcumque senatus censuisset, id regem facturum esse dicerent.