The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

eodem tempore Attalus rex aeger ab Thebis Pergamum advectus moritur altero et septuagesimo anno, cum quattuor et quadraginta annos regnasset.

huic viro praeter divitias nihil ad spem regni fortuna dederat. iis simul prudenter, simul magnifice utendo: effecit, primum ut sibi, deinde ut aliis non indignus videretur regno.

victis deinde proelio uno Gallis,

113
quae tum gens recenti adventu terribilior Asiae erat, adscivit nomen, cuius magnitudini semper aequavit.

summa iustitia suos rexit, unicam fidem sociis praestitit, comis uxori ac liberis —

quattuor superstites habuit — , mitis ac munificus amicis regnum adeo stabile ac firmum reliquit, ut ad tertiam stirpem possessio eius descenderit.

cum hic status rerum in Asia Graeciaque et Macedonia esset, vixdum cum Philippo bello, pace certe nondum perpetrata, ingens in Hispania ulteriore coortum est bellum.

M. Helvius provinciam obtinebat. is litteris senatum certiorem fecit Culcham et Luxinium regulos in armis esse,

cum Culcha decem et septem oppida, cum Luxinio validas urbes Carmonem et Baldonem, in maritima ora Malacinos Sexetanosque et Baeturiam omnem et quae nondum animos nudaverant ad finitimorum motus consurrectura.

his litteris a M. Sergio praetore, cuius iurisdictio inter civis et peregrinos erat, recitatis decreverunt patres, ut comitiis praetorum perfectis, cui praetori provincia Hispania obvenisset, is primo quoque tempore de bello Hispaniae ad senatum referret.