The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

iisdem diebus, omnia simul inclinante fortuna, Rhodii quoque ad vindicandam a Philippo regionem — Peraeam vocant — possessam maioribus suis,

Pausistratum praetorem cum octingentis Achaeis peditibus, mille et octingentis fere armatis, ex vario genere auxiliorum collectis, miserunt;

Galli et Pisuetae et Nisuetae et Tamiani et Arei ex Africa et Laudiceni ex Asia erant.

cum iis copiis Tendeba in Stratonicensi agro, locum peropportunum, ignaris regiis, qui Therae erant, occupavit.

in tempore et ad id ipsum excitum auxilium, mille Achaei pedites cum centum equitibus supervenerunt;

Theoxenus iis praeerat. Dinocrates, regius praefectus, reciperandi castelli causa primo castra ad ipsa Tendeba movet, inde ad alterum castellum, item Stratonicensis agri — Astragon vocant — ; omnibusque ex praesidiis,

quae multifariam disiecta erant, devocatis et ab ipsa Stratonicea Thessalorum auxiliaribus ad Alabanda, ubi hostes erant, ducere pergit.

nec Rhodii pugnam detractaverunt. ita castris in propinquo locatis extemplo in aciem descensum est.

Dinocrates quingentos Macedonas dextro cornu, laevo Agrianas locat, in medium accipit contractos ex castellorum — Cares maxime erant — praesidiis, equites cornibus circumdat et Cretensium auxiliares Thracumque.

Rhodii Achaeos * milites, lectam peditum manum, habuere,

medios mixta ex gentibus auxilia, equites levisque armaturae quod erat cornibus circumiectum.

eo die steterunt tantum acies utraque super ripam, qui tenui aqua torrentis paucisque telis emissis in castra receperunt sese. postero die eodem ordine instructi maius aliquanto proelium quam

110
pro numero edidere pugnantium.

neque enim terna milia peditum fuere et ferme equites.

ceterum non numero tantum nec armorum genere, sed animis quoque paribus et aequa spe pugnarunt. Achaei primi torrente superato in Agrianas impetus fecerunt;

deinde tota prope cursu transgressa acies est.

diu anceps pugna stetit. numero Achaei mille ipsi, quadringentos loco pepulere; inclinato deinde laevo cornu in dextrum omnes conisi.

Macedones, usque dum ordines et veluti stipata phalanx constabat, moveri nequiverunt;

postquam laevo latere nudato circumagere hastas in venientem ex transverso hostem conati sunt, turbati extemplo primo inter se fecerunt, terga deinde vertunt, postremo abiectis armis in praecipitem fugam effunduntur.

Bargylias petentes fugerunt; eodem Dinocrates perfugit. Rhodii quantum diei superfuit secuti receperunt sese in castra. satis constat, si confestim victores Stratoniceam petissent, recipi urbem sine certamine potuisse.

praetermissa eius rei occasio est, dum in castellis vicisque recipiendis Peraeae tempus teritur.