Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

itaque multis simul locis aut subruti aut ariete decussi ruebant muri. sed quam urbs ipsa opportuna oppugnantibus erat, tam inexpugnabiles hostium animi.

die ac nocte intenti reficere quassata muri, obstruere, quae patefacta ruinis erant, proelia inpigre inire et armis magis muros quam se ipsos moenibus tutari;

diutiusque spe Romanorum obsidionem extraxissent, ni exules quidam Italici generis Leucade habitantes ab arce milites accepissent.

eos tamen ex superiore loco magno cum tumultu decurrentes acie in foro instructa iusto proelio aliquamdiu Leucadii sustinuerunt.

interim et scalis capta multis locis moenia, et per stragem lapidum ac ruinas transcensum in urbem;

iamque ipse legatus magno

109
circumvenerat pugnantes. pars in medio caesi pars armis abiectis dediderunt sese victori.

et post dies paucos audito proelio, quo ad Cynoscephalas erat, omnes Acarnaniae populi in dicionem legati venerunt.

iisdem diebus, omnia simul inclinante fortuna, Rhodii quoque ad vindicandam a Philippo regionem — Peraeam vocant — possessam maioribus suis,

Pausistratum praetorem cum octingentis Achaeis peditibus, mille et octingentis fere armatis, ex vario genere auxiliorum collectis, miserunt;