Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eos tamen ex superiore loco magno cum tumultu decurrentes acie in foro instructa iusto proelio aliquamdiu Leucadii sustinuerunt.

interim et scalis capta multis locis moenia, et per stragem lapidum ac ruinas transcensum in urbem;

iamque ipse legatus magno

109
circumvenerat pugnantes. pars in medio caesi pars armis abiectis dediderunt sese victori.

et post dies paucos audito proelio, quo ad Cynoscephalas erat, omnes Acarnaniae populi in dicionem legati venerunt.

iisdem diebus, omnia simul inclinante fortuna, Rhodii quoque ad vindicandam a Philippo regionem — Peraeam vocant — possessam maioribus suis,

Pausistratum praetorem cum octingentis Achaeis peditibus, mille et octingentis fere armatis, ex vario genere auxiliorum collectis, miserunt;

Galli et Pisuetae et Nisuetae et Tamiani et Arei ex Africa et Laudiceni ex Asia erant.

cum iis copiis Tendeba in Stratonicensi agro, locum peropportunum, ignaris regiis, qui Therae erant, occupavit.

in tempore et ad id ipsum excitum auxilium, mille Achaei pedites cum centum equitibus supervenerunt;

Theoxenus iis praeerat. Dinocrates, regius praefectus, reciperandi castelli causa primo castra ad ipsa Tendeba movet, inde ad alterum castellum, item Stratonicensis agri — Astragon vocant — ; omnibusque ex praesidiis,

quae multifariam disiecta erant, devocatis et ab ipsa Stratonicea Thessalorum auxiliaribus ad Alabanda, ubi hostes erant, ducere pergit.