Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sed etiam ut Archelaus et Bianor, principes gentis ambo, quod auctores eius sententiae fuissent, proditionis in concilio damnarentur, et Zeuxidae praetori, quod de ea re rettulisset, imperium abrogaretur.

rem temerariam, sed eventu prosperam damnati fecerunt. suadentibus namque amicis, cederent tempori et Corcyram ad Romanos abirent,

statuerunt offerre se multitudini et aut eo ipso lenire iras aut pati,

quod casus tulisset. cum se frequenti concilio intulissent, primo murmur ac fremitus admirantium, silentium mox a verecundia simul pristinae dignitatis ac misericordia praesentis fortunae ortum est.

potestate quoque dicendi facta principio suppliciter, procedente autem oratione, ubi ad crimina diluenda ventum est,

cum tanta fiducia, quantam innocentia dabat, disseruerunt; postremo ultro aliquid etiam queri et castigare iniquitatem simul in se crudelitatemque ausi ita adfecerunt animos,

ut omnia, quae in eos decreta erant, frequentes tollerent neque eo minus redeundum in societatem Philippi abnuendamque Romanorum amicitiam censerent.

108

Leucade haec sunt decreta. id caput Acarnaniae erat, eoque in concilium omnes populi conveniebant.

itaque cum haec repentina mutatio Corcyram ad legatum Flamininum perlata esset, extemplo cum classe profectus Leucadem ad Heraeum, quod vocant, naves adplicuit.

inde cum omni genere tormentorum machinarumque, quibus expugnantur urbes ad muros accessit, ad primum terrorem ratus animos posse.

postquam pacati nihil ostendebatur, tum vineas turresque erigere et arietem admovere muris coepit.