The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Androsthenes omnium ignarus Corintho profectus ad Nemeam — est Corinthium et Sicyonium interfluens agrum castra locat.

ibi partem dimidiam exercitus, divisam trifariam, et omnes equites discurrere ad depopulandos

106
simul Pellenensem Sicyoniumque agros et Phliasium iubet.

haec tria diversa agmina discessere. quod ubi Cleonas ad Nicostratum perlatum est, extemplo validam mercennariorum manum praemissam ad occupandum saltum,

per quem transitus in Corinthium est agrum, ante signa equitibus, ut praegrederentur, locatis ipse confestim agmine duplici sequitur.

parte una mercennarii milites ibant cum levi armatura, altera clipeati; id in illarum gentium exercitibus robur erat.

iam procul castris aberant pedites equitesque et Thracum quidam in vagos palatosque per agros hostis impetum fecerant, cum repens terror castris infertur.

trepidare dux, ut qui hostes nusquam nisi raros in collibus ante Sicyonem non audentis agmen demittere in campos vidisset, ab Cleonis quidem accessuros numquam credidisset.

revocari tuba iubet vagos a castris dilapsos; ipse raptim capere arma iussis militibus infrequenti agmine porta egressus super flumen instruit aciem.

ceterae copiae, vix conligi atque instrui cum potuissent, primum hostium impetum non tulerunt;

Macedones et maxime omnium frequentes ad signa fuerant et diu ancipitem victoriae spem fecerunt;

postremo fuga ceterorum nudati, cum duae iam acies hostium ex diverso, levis armatura ab latere, clipeati caetratique a fronte urgerent, et ipsi re inclinata primo rettulere pedem,

deinde inpulsi terga vertunt et plerique abiectis armis, nulla spe castrorum tenendorum relicta, Corinthum petierunt.

Nicostratus mercennariis militibus ad hos persequendos, equitibus Thracumque auxiliis in populatores agri Sicyonii missis ibi quoque caedem edidit, maiorem prope quam in proelio ipso.

ex iis quoque, qui Pellenen Phliuntaque depopulati erant, incompositi partim omniumque ignari ad castra revertentes in hostium stationes tamquam in suas inlati sunt,

partim ex discursu id, quod erat, suspicati ita se in fugam passim sparserunt, ut ab ipsis agrestibus errantes

107

ceciderunt eo die mille et quingenti, capti trecenti. Achaia omnis magno liberata metu.