Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

in Macedoniam se et in Graeciam effusuras. ne proxima quaeque amoliendo maioribus gravioribusque aditum ad se facerent.

interfanti deinde Phaeneae, praetori Aetolorum, testificantique, si elapsus eo tempore Philippus foret, mox gravius eum rebellaturum, “desistite tumultuari” inquit, “ubi consultandum est.

non iis inligabitur rex, ut movere bellum possit.”

hoc dimisso concilio postero die rex ad fauces,

quae ferunt in Tempe — is datus erat locus conloquio — , venit; tertio die datur ei Romanorum ac sociorum frequens concilium.

ibi Philippus perquam prudenter iis, sine quibus pax impetrari non poterat,

104
sua potius voluntate omissis quam altercando extorquerentur,

quae priore conloquio aut imperata a Romanis aut postulata ab sociis essent, omnia se concedere, de ceteris senatui permissurum dixit.

quamquam vel inimicissimis omnibus praeclusisse vocem videbatur Phaeneas tamen Aetolus cunctis tacentibus “quid?

nobis” inquit, “Philippe, reddisne tandem et Larisam Cremasten et Echinum et Thebas Phthias?”

cum Philippus nihil morari diceret, quo minus reciperent, disceptatio inter imperatorem Romanum et Aetolos orta est de Thebis;