Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

caduceator eo regius venit, specie ut indutiae essent, donec tollerentur ad sepulturam, qui in acie cecidissent, re vera ad petendam veniam legatis mittendis.

utrumque ab Romano impetratum. adiecta etiam illa vox, bono animo esse regem ut iuberet, quae maxime Aetolos offendit iam tumentis querentisque mutatum victoria imperatorem:

ante pugnam omnia magna parvaque communicare cum sociis solitum; nunc omnium expertes consiliorum esse, suo ipsum arbitrio cuncta agere,

cum Philippo iam gratiae privatae locum quaerere, ut dura atque aspera belli Aetoli exhauserint,

pacis gratiam et fructum Romanus in se vertat. et haud dubie decesserat iis aliquantum honoris; sed cur neglegerentur, ignorabant. donis regis inminere credebant invicti ab ea cupiditate animi virum;

sed et suscensebat non inmerito Aetolis ob insatiabilem aviditatem praedae et arrogantiam eorum, victoriae gloriam in se rapientium,

quae vanitate sua omnium aures offendebat, et Philippo sublato, fractis opibus Macedonici regni Aetolos habendos Graeciae dominos cernebat.

ob eas causas multa sedulo, ut viliores levioresque apud omnis essent et viderentur, faciebat.

indutiae quindecim dierum datae hosti erant et cum ipso rege constitutum conloquium; cuius priusquam tempus veniret, in consilium advocavit socios;

rettulit, quas leges pacis placeret dici. Amynander, Athamanum rex, paucis sententiam absolvit: ita componendam

103
pacem esse, ut Graecia etiam absentibus satis potens tuendae simul pacis libertatisque esset.

Aetolorum asperior oratio fuit, qui pauca praefati recte atque ordine imperatorem Romanum facere,

quod, quos belli socios habuisset, cum iis communicaret pacis consilia; falli autem eum tota re, si aut Romanis pacem aut Graeciae libertatem satis firmam se credat relicturum nisi Philippo aut occiso aut regno pulso; quae utraque proclivia esse, si fortuna uti

ad haec Quinctius negare Aetolos aut moris Romanorum memorem aut sibi ipsis convenientem sententiam dixisse.

et illos prioribus omnibus conciliis conloquiisque de pacis semper,

non ut ad internecionem bellaretur, disseruisse et Romanos praeter vetustissimum morem victis parcendi praecipuum clementiae documentum dedisse pace Hannibali et Carthaginiensibus data.

omittere se cum Philippo ipso quotiens ventum in conloquium? nec umquam, ut cederet regno, actum esse.