Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quod T. Quinctium Flamininum consulatum ex quaestura petere non patiebantur:

iam aedilitatem praeturamque fastidiri, per honorum gradus, documentum sui dantis, nobiles homines tendere ad consulatum, sed transcendendo media summa imis continuare.

res ex campestri certamine in senatum pervenit. patres censuerunt, qui honorem, quem sibi capere per leges liceret, peteret, in eo populo creandi, quem velit, potestatem fieri aequum esse.

in auctoritate patrum fuere tribuni. creati consules Sex. Aelius Paetus et T. Quinctius Flamininus.

inde praetorum comitia habita. creati L. Cornelius Merula, M. Claudius Marcellus, M. Porcius Cato, C. Helvius, qui aediles plebis fuerant. ab iis ludi plebeii instaurati; et epulum fuit ludorum causa.

et ab aedilibus curulibus C. Valerio Flacco, Diali, et C. Cethego ludi Romani magno apparatu facti.

Ser. et C. Sulpicii Galbae pontifices eo anno mortui sunt; in eorum locum M. Aemilius Lepidus et Cn. Cornelius Scipio pontifices suffecti sunt.

Sex. Aelius Paetus T. Quinctius Flamininus magistratu inito senatum in Capitolio cum habuissent, decreverunt patres, ut provincias Macedoniam atque Italiam consules compararent inter se sortirenturve;