Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tanta ex eo bello, quod iam timeri desierat, clades accepta est. ea res L. Lentulum consulem ab urbe excivit.

qui ut in provinciam venit plenam tumultus, trepido exercitu accepto praetorem multis probris increpitum provincia decedere atque abire Romam iussit.

neque ipse consul

57
memorabile quicquam gessit, comitiorum causa Romam revocatus; quae ipsa per M. et M’. Curium plebis impediebantur,

quod T. Quinctium Flamininum consulatum ex quaestura petere non patiebantur:

iam aedilitatem praeturamque fastidiri, per honorum gradus, documentum sui dantis, nobiles homines tendere ad consulatum, sed transcendendo media summa imis continuare.

res ex campestri certamine in senatum pervenit. patres censuerunt, qui honorem, quem sibi capere per leges liceret, peteret, in eo populo creandi, quem velit, potestatem fieri aequum esse.

in auctoritate patrum fuere tribuni. creati consules Sex. Aelius Paetus et T. Quinctius Flamininus.

inde praetorum comitia habita. creati L. Cornelius Merula, M. Claudius Marcellus, M. Porcius Cato, C. Helvius, qui aediles plebis fuerant. ab iis ludi plebeii instaurati; et epulum fuit ludorum causa.

et ab aedilibus curulibus C. Valerio Flacco, Diali, et C. Cethego ludi Romani magno apparatu facti.

Ser. et C. Sulpicii Galbae pontifices eo anno mortui sunt; in eorum locum M. Aemilius Lepidus et Cn. Cornelius Scipio pontifices suffecti sunt.

Sex. Aelius Paetus T. Quinctius Flamininus magistratu inito senatum in Capitolio cum habuissent, decreverunt patres, ut provincias Macedoniam atque Italiam consules compararent inter se sortirenturve;

utri eorum Macedonia evenisset, in supplementum legionum tria milia militum Romanorum scriberet et trecentos equites, item sociorum Latini nominis quinque milia peditum, quingentos equites.

alteri consuli novus omnis exercitus decretus. L. Lentulo, prioris anni consuli, prorogatum imperium, vetitusque aut ipse provincia decedere prius aut veterem deducere exercitum, quam cum legionibus novis consul venisset.