The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

dum haec in Macedonia geruntur, consul alter L. Lentulus, qui Romae substiterat, comitia censoribus creandis habuit.

multis claris petentibus viris creati censores P. Cornelius Scipio Africanus et P.

Aelius Paetus. ii magna inter se concordia et senatum sine ullius nota legerunt et portoria venalicium Capuae Puteolisque, item Castrum portorium, quo in loco nunc oppidum est, fruendum locarunt colonosque eo trecentos — is enim numerus finitus ab senatu erat — adscripserunt et sub Tifatis Capuae agrum vendiderunt.

sub idem tempus L. Manlius Acidinus ex Hispania decedens, prohibitus a P. Porcio Laeca tribuno plebis ne ovans rediret, cum ab senatu impetrasset, privatus urbem ingrediens mille ducenta pondo argenti, triginta pondo ferme auri in aerarium tulit.

eodem anno Cn. Baebius Tamphilus, qui ab C. Aurelio, consule anni prioris, Galliam acceperat, temere ingressus Gallorum Insubrum finis prope cum toto exercitu est circumventus: supra sex milia et septingentos milites

tanta ex eo bello, quod iam timeri desierat, clades accepta est. ea res L. Lentulum consulem ab urbe excivit.

qui ut in provinciam venit plenam tumultus, trepido exercitu accepto praetorem multis probris increpitum provincia decedere atque abire Romam iussit.

neque ipse consul

57
memorabile quicquam gessit, comitiorum causa Romam revocatus; quae ipsa per M. et M’. Curium plebis impediebantur,

quod T. Quinctium Flamininum consulatum ex quaestura petere non patiebantur:

iam aedilitatem praeturamque fastidiri, per honorum gradus, documentum sui dantis, nobiles homines tendere ad consulatum, sed transcendendo media summa imis continuare.

res ex campestri certamine in senatum pervenit. patres censuerunt, qui honorem, quem sibi capere per leges liceret, peteret, in eo populo creandi, quem velit, potestatem fieri aequum esse.

in auctoritate patrum fuere tribuni. creati consules Sex. Aelius Paetus et T. Quinctius Flamininus.

inde praetorum comitia habita. creati L. Cornelius Merula, M. Claudius Marcellus, M. Porcius Cato, C. Helvius, qui aediles plebis fuerant. ab iis ludi plebeii instaurati; et epulum fuit ludorum causa.

et ab aedilibus curulibus C. Valerio Flacco, Diali, et C. Cethego ludi Romani magno apparatu facti.

Ser. et C. Sulpicii Galbae pontifices eo anno mortui sunt; in eorum locum M. Aemilius Lepidus et Cn. Cornelius Scipio pontifices suffecti sunt.