The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

consul per Charopum Epiroten certior factus, quos saltus cum exercitu insedisset rex, et ipse, cum Corcyrae hibernasset, vere primo in continentem travectus ad hostem ducere pergit.

quinque milia ferme ab regiis castris cum abesset, loco munito relictis legionibus ipse cum expeditis progressus speculanda loca postero die consilium habuit,

utrum per insessum ab hoste saltum, quamquam labor ingens proponeretur, transitum temptaret, an eodem itinere,

quo priore anno Sulpicius Macedoniam intraverat, circumduceret copias. hoc consilium per multos dies agitanti ei nuntius venit T. Quinctium consulem factum sortitumque provinciam Macedoniam maturato itinere iam Corcyram traiecisse.

Valerius Antias intrasse saltum Villium tradit, quia recto itinere nequiverit omnibus ab rege insessis,

56
secutum vallem, per quam mediam fertur Aous amnis,

ponte raptim facto in ripam, in qua erant castra regia, transgressum acie conflixisse; fusum fugatumque regem, castris exutum;

duodecim milia hostium eo proelio caesa, capta duo milia et ducentos et signa militaria centum triginta duo, equos ducentos triginta; aedem etiam Iovi in eo proelio votam, si res prospere gesta esset.

ceteri Graeci Latinique auctores, quorum quidem ego legi annales, nihil memorabile a Villio actum integrumque bellum insequentem consulem T. Quinctium accepisse tradunt.