Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

inde Quinctius Corinthum est profectus et ad portam cum Cretensium cohorte accessit, ut Philocli praefecto urbis appareret tyrannum a Philippo descisse.

Philocles et ipse ad imperatorem Romanum in colloquium venit hortantique, ut extemplo transiret urbemque traderet, ita respondit, ut distulisse rem magis quam negasse videretur.

a Corintho Quinctius Anticyram traiecit; inde fratrem ad temptandam Acarnanum gentem misit.

Attalus ab Argis Sicyonem est profectus. ibi et civitas novis honoribus veteres regis honores auxit,

92
et rex ad id, quod sacrum Apollinis agrum quondam pecunia redemerat iis,

quoque, ne sine aliqua munificentia praeteriret civitatem sociam atque amicam, decem talenta argenti dono dedit et decem milia medimnum frumenti; atque ita Cenchreas ad naves redit.

et Nabis firmato Argis regressus, cum ipse viros spoliasset, ad feminas spoliandas uxorem Argos remisit.

ea nunc singulas illustres, nunc simul plures genere inter se iunctas accersendo blandiendoque ac minando non aurum modo iis, sed postremo vestem quoque mundumque omnem muliebrem ademit.

93

T. Quintius Flamininus proconsul cum Philippo ad Cynoscephalas in Thessalia acie victo debellavit. L. Quintius Flamniinus ille, frater proconsulis, Acarnanes Leucade urbe, quod caput est Acarnanum, expugnata in deditionem accepit. pax petenti Philippo, Graecia liberata, data est. Attalus ab Thebis ob subitam valetudinem Pergamum translatus decessit. C. Sempronius Tuditanus praetor ab Celtiberis cum exercitu caesus est. L. Furius Purpurio et Claudius Marcellus consules Boios et Insubres Gallos subegerunt. Marcellus triumphavit. Hannibal frustra in Africa bellum molitus et ob hoc Romanis per epistulas ab adversae factionis principibus delatus propter metum Romanorum, qui legatos ad senatum Carthaginiensium de eo miserant, profugus ad Antiochum, Syriae regem, se contulit bellum adversus Romanos parantem.

haec per hiemem gesta; initio autem veris Quinctius Attalo Elatiam excito Boeotorum gentem ad diem animis fluctuantem dicionis suae facere cupiens, profectus per Phocidem quinque milia ab Thebis, quod caput est Boeotiae, posuit castra.

inde postero die cum unius signi militibus et Attalo legationibusque, quae frequentes undique convenerant, pergit ire ad urbem, iussis legionis hastatis — ea duo milia militum erant — sequi se mille passuum intervallo distantibus.

ad medium ferme viae Boeotorum praetor Antiphilus obvius fuit; cetera

94
e muris adventum imperatoris Romani regisque prospeculabatur.

rara arma paucique milites circa eos apparebant; hastatos sequentes procul anfractus viarum vallesque interiectae occulebant.

cum iam adpropinquaret urbi, velut obviam egredientem turbam salutaret, tardius incedebat; causa erat morae, ut hastati consequerentur.