Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

de colloquio discessum sescentis Cretensibus ab tyranno datis Romano indutiisque inter Nicostratum, praetorem Achaeorum, et Lacedaemoniorum tyrannum in quattuor menses factis.

inde Quinctius Corinthum est profectus et ad portam cum Cretensium cohorte accessit, ut Philocli praefecto urbis appareret tyrannum a Philippo descisse.

Philocles et ipse ad imperatorem Romanum in colloquium venit hortantique, ut extemplo transiret urbemque traderet, ita respondit, ut distulisse rem magis quam negasse videretur.

a Corintho Quinctius Anticyram traiecit; inde fratrem ad temptandam Acarnanum gentem misit.

Attalus ab Argis Sicyonem est profectus. ibi et civitas novis honoribus veteres regis honores auxit,

92
et rex ad id, quod sacrum Apollinis agrum quondam pecunia redemerat iis,

quoque, ne sine aliqua munificentia praeteriret civitatem sociam atque amicam, decem talenta argenti dono dedit et decem milia medimnum frumenti; atque ita Cenchreas ad naves redit.

et Nabis firmato Argis regressus, cum ipse viros spoliasset, ad feminas spoliandas uxorem Argos remisit.

ea nunc singulas illustres, nunc simul plures genere inter se iunctas accersendo blandiendoque ac minando non aurum modo iis, sed postremo vestem quoque mundumque omnem muliebrem ademit.