Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Philocles, praeterquam quod iam veniebat cum munere, adicit, ad pignus futurae regi cum tyranno amicitiae, filias suas regem Nabidis filiis matrimonio coniungere velle.

tyrannus primo negare aliter urbem se accepturum, nisi Argivorum ipsorum decreto

90
accersitus ad auxilium urbis esset,

deinde, ut frequenti contione non aspernatos modo sed abominatos nomen tyranni audivit, causam se spoliandi eos ratus tradere, ubi vellet, urbem Philoclen iussit.

nocte ignaris omnibus acceptus in urbem est tyrannus; prima luce occupata omnia superiora loca clausae.

paucis principum inter primum tumultum elapsis, eorum absentium direptae fortunae; praesentibus aurum atque argentum ablatum, pecuniae imperatae ingentes.

qui non cunctanter contulere, sine contumelia et laceratione corporum dimissi; quos occulere aut retrahere aliquid suspicio fuit, in servilem modum lacerati atque extorti.

contione inde advocata rogationes promulgavit, unam de tabulis novis, alteram de agro viritim dividendo, duas faces novantibus res ad plebem in optimates accendendam.

postquam in potestate Argivorum civitas erat, nihil eius memor tyrannus, a quo civitatem et in quam condicionem accepisset,

legatos Elatiam ad Quinctium et ad Attalum Aeginae hibernantem mittit, qui nuntiarent Argos in potestate sua esse: eo si veniret Quinctius ad colloquium, non diffidere sibi omnia cum eo conventura.