Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Philippus, cum acie decernendum videret et undique ad se contrahendas vires, maxime de Achaiae urbibus,

regionis ab se diversae, et magis tamen de Argis quam de Corintho sollicitus, optimum ratus Nabidi eam Lacedaemoniorum tyranno velut fiduciariam dare, ut victori sibi restitueret, si quid adversi accidisset, ipse haberet, Philocli, qui Corintho Argisque praeerat, scribit, ut tyrannum ipse conveniret.

Philocles, praeterquam quod iam veniebat cum munere, adicit, ad pignus futurae regi cum tyranno amicitiae, filias suas regem Nabidis filiis matrimonio coniungere velle.

tyrannus primo negare aliter urbem se accepturum, nisi Argivorum ipsorum decreto

90
accersitus ad auxilium urbis esset,

deinde, ut frequenti contione non aspernatos modo sed abominatos nomen tyranni audivit, causam se spoliandi eos ratus tradere, ubi vellet, urbem Philoclen iussit.

nocte ignaris omnibus acceptus in urbem est tyrannus; prima luce occupata omnia superiora loca clausae.