Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

hiems iam eo tempore erat, et, cum T. Quinctius capta Elatia in Phocide ac Locride hiberna disposita haberet, Opunte seditio orta est.

factio una Aetolos, qui propiores erant, altera Romanos accersebat.

84

Aetoli priores venerunt; sed opulentior factio exclusis Aetolis missoque ad imperatorem nuntio usque in adventum eius tenuit urbem.

regium tenebat praesidium, neque, ut decederent inde, aut Opuntiorum minis aut auctoritate imperatoris Romani perpelli potuerunt.

mora, cur non extemplo oppugnarentur, ea fuit, quod caduceator ab rege venerat locum ac tempus petens colloquio.

id gravate regi concessum est, non quin cuperet Quinctius per se partim armis, partim condicionibus confectum videri bellum;