Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Insubres negare se sua deserturos. ita divisae copiae, Boisque in agrum suum tutandum profectis Insubres cum Cenomanis super Mincii ripam consederunt.

infra eum locum duo milia et consul Cornelius eidem flumini castra applicuit.

inde mittendo in vicos Cenomanorum Brixiamque, quod caput gentis erat, ut satis comperit non ex auctoritate seniorum iuventutem in armis esse nec publico consilio Insubrum defectioni Cenomanos sese adiunxisse,

excitis ad se principibus id agere ac moliri coepit, ut desciscerent ab Insubribus Cenomani et sublatis signis aut domos redirent aut ad Romanos transirent.

et id quidem impetrari nequiit; in id fides data consuli est, ut in acie aut quiescerent aut, si qua etiam occasio fuisset, adiuvarent Romanos.

haec ita convenisse Insubres ignorabant; suberat tamen quaedam suspicio animis labare fidem sociorum. itaque cum in aciem eduxissent, neutrum iis cornu committere ausi, ne, si

83
dolo cessissent, rem totam inclinarent, post signa in subsidiis eos locaverunt.

consul principio pugnae vovit Sospitae si eo die hostes fusi fugatique fuissent: a militibus clamor sublatus compotem voti consulem se facturos, et impetus in hostis est factus.

non tulerunt Insubres primum concursum. quidam et a Cenomanis, terga repente in ipso certamine adgressis, tumultum ancipitem iniectum auctores sunt, caesaque in medio quinque et triginta milia hostium,

quinque milia et ducentos vivos captos, in iis Hamilcarem, Poenorum imperatorem, qui belli causa fuisset;

signa militaria centum triginta et carpenta supra ducenta. multa oppida Gallorum, quae Insubrum defectionem secuta erant, dediderunt se Romanis.

Minucius consul primo effusis populationibus peragraverat finis Boiorum, deinde, ut relictis Insubribus ad sua tuenda receperant sese, castris se tenuit acie dimicandum cum hoste ratus.

nec Boi detrectassent pugnam, ni fama Insubres victos adlata animos fregisset. itaque relicto duce castrisque dissipati per vicos, sua quisque ut defenderent, rationem gerendi belli hosti mutarunt.

omissa enim spe per unam dimicationem rei decernendae rursus populari agros et urere tecta vicosque expugnare coepit.

per eosdem dies Clastidium incensum. inde in Ligustinos qui soli non parebant, legiones ductae.

ea quoque gens, ut Insubres acie victos, Boios ita, ut temptare spem certaminis non auderent, territos audivit, in dicionem venit.

litterae consulum amborum de rebus in Gallia prospere gestis sub idem tempus Romam adlatae M. Sergius praetor urbanus in senatu eas, deinde ex auctoritate patrum ad populum recitavit. supplicatio in quadriduum decreta.