Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

P. Villius in Macedoniam cum venisset, atrox seditio militum iam ante irritata nec satis in principio compressa excepit.

duo milia ea militum fuere, quae ex Africa post devictum Hannibalem in Siciliam, inde anno fere post in Macedoniam pro voluntariis transportata erant. id voluntate factum negabant: ab tribunis recusantes in naves impositos.

sed utcumque, seu iniuncta seu suscepta foret militia, et eam exhaustam, et finem aliquem militandi fieri aequum esse.

multis annis sese Italiam non vidisse; consenuisse sub armis in Sicilia, Africa, Macedonia; confectos iam se labore opere,

exangues tot acceptis vulneribus esse. consul causam postulandae missionis probabilem, si modeste peteretur, videri dixit; seditionis nec eam nec ullam aliam satis iustam causam esse.

itaque si manere ad signa et dicto parere velint, se de missione eorum ad senatum scripturum; modestia facilius quam pertinacia quod velint impetraturos.

Thaumacos eo tempore Philippus summa vi oppugnabat aggeribus vineisque et iam arietem muris admoturus erat;

ceterum incepto absistere eum coegit

54
subitus Aetolorum adventus, qui Archidamo duce inter custodias Macedonum moenia ingressi nec nocte nec die finem ullum erumpendi nunc in stationes nunc in opera Macedonum faciebant. et adiuvabat eos natura ipsa loci.

namque Thaumaci a Pylis sinuque Maliaco per Lamiam eunti loco alto siti sunt in ipsis faucibus,

imminentes, quam Coelen vocant, Thessaliae; quae transeunti confragosa loca inplicatasque flexibus vias, ubi ventum ad hanc urbem est, repente velut maris vasti sic universa panditur planities, ut subiectos campos terminare oculis facile queas.

ab eo miraculo Thaumaci appellati. nec altitudine solum tuta urbs, sed quod saxo undique absciso rupibus imposita est.

hae difficultates et quod haud satis dignum tanti laboris periculique pretium erat,

ut absisteret incepto Philippus, effecerunt. hiems quoque iam instabat, cum inde abscessit et in Macedoniam in hiberna copias reduxit.